Quánquam non est cujusvis ad posteritatem sua scripta mandare, nec studendo, contemplando, ad reni inceptam summas opes auxiliaque copiosissima exquirendo, nec sepositam post decennium, ut jubet poeta, poliendo, tamen ipsi qui semper votis minores erunt, specie lætantur, nisu roborantur, fama denique haudquaquam vulgari aut ignobili potiuntur. Loquitur noster philosophus quasi homines nulli viverent suo contenti, quasi inutilia essent ea studia, vere liberalia, quæ rebus modicis beatos faciunt, quæ neque angustis, si angustis uti contigerit, premi patiuntur. Et quis est qui rerum humanarum miserrimum statum contempletur, exilia, vincula, rei familiaris, ædium, librorum, epistolarum, direptiones, nec velit cogitationes et curas, quatenus fieri potest, in alia mortalium sæcula transferre. Licitum est etiamnum heroum facta describere, dummodo ut exemplaria non commendemus, et prudentis est sese intra leges continere, vel quum suis nodis et sua ipsarum contractione rumpantur. Nec nihil est et meritis et occupationibus a vulgo segregari, nec gloriæ plus confert, quam felicitati. "Arbores amygdalæ servandæ sunt, inquit Palladius, a pecore, quia si rodantur amarescunt." Poetis fieri expedit uti arboribus amygdalis, hunc enim morbum quam facillime concipiunt. In iisdem raro est parsimonia, prodigiosa est avaritia, honores autem, ut dicimus, qui quidem nisi in libero rerum publicarum statu vix unquam sine prostrata animi pudicitia comparandi sunt, ab eis eorumque cogitationibus peculiari quodam dei beneficio amoventur. Ingenium vero, eorum præsertim qui latinam poesin colunt, si ad tempora satis antiqua respexerint, in veterem vivendi normam familiaritate optimorum conformantur. Nos quidem eas linguas mortuas nuncupamus quæ solæ sunt nunquam morituræ. Quod cum ita sit, quis eas non curet, non colat, non aliis longe præferat? quis fenestræ vitro aut fragili materia quavis alia contentus esset qui sciret beryllum scalpere? quis labantibus posthaberet æterna? At ingentem pauci nempe famam ab his exercitationibus compararunt. Fateor: ideoque quod hortor, impensius hortarer, nisi res ipsa clarius atque acrius ob eam campi vastitatem ac solitudinem provocaret. Rei autem poeticæ non ita magnus est honos. Honorem quæso noli dicere, dic potius commoditatem, nam paucitas ut sit pretium facit quum et absit omnino omnis utilitas. De gemma, de flore, multi judicare possunt, haudquaquam de poemate, nihilominus poeticæ et apud rudes et apud sapientissimos par atque una semper fuit gloria, pariter enim inde commoti sunt animi, quamvis judicium sit dispari modo exercitatum. Ea vero magni honores non habenda sunt, quæ centum alii homines in orbe terrarum, ut omittam de quo fonte dicere, queant simul obtinere. Viginti sæcula vix tulerunt septem bonos latinæ poeseos auctores: in eodem spatio temporis duces bello egregii centum extiterunt, mille, si virtutis probandæ locus daretur, extitissent. Ingenium summo duci minus ornatum, minus validum, minus varium, opus est, quam poetæ nec summo neque ad sunmum qui prope accedat. Oculos rejiciantus ad Danubium flumen: a fontibus ad ostia, et centenis fere millibus passuum ab utraque ripa, neminem plane poetam, non dico latinum sed ne barbarum quidem, inveniemus post Ovidium exulem. Est igitur causa, non levis nec simplex, cur ad immortalitatem qui spectant, aut ad morum sanctitudinem, aut ad vitæ quietem e studiis comparandam, velint latine scribere. Lucubrationes adolescentiæ tanquam amicitias haud sponte intermissas revocant, in priorum certaminum area jam ætate matura consedunt, et candidiorem ambitionis speciem ac sæpe honestiorem contuentur. Ibi quæ paulo a pueritia ut nugas derelictas irridebant, minus elato vident postea supercilio, et nugas esse comperiunt quæ se. VOL. XXVII. Y Cl. JI. NO. LIV. veriore essent cura ac diuturniore prosecuti. Sed fatendum est ibidem eos quoque inveniri, qui, numeros cum meminerint et verba tenuerint, plurimum se profecisse credunt, neque ultra cuiquam esse progredi. The following passage savors a little of Roman antipathy to the "gens teterrima," but it is impossible to forbear smiling at the liveliness of the illustrations. Est et alia culpa graviorum hominum a studio pravo antiquitatis derivata; scilicet mundi rectorem, qui neque videri neque qualis sit concipi potest, ea prece, iis verbis, quibus Romani Jovem suum adorare: quasi barba aurea qua induitur quidquam dignitatis conferat. Sapientes ipsi non semper viderunt ut sit ineptum et improbandum curtas Judæorum religionis hoc ritu celebrare, morosos, invitos, reclamantes homines, opipare quodammodo ungere, dicta nominaque inficeta mimice ac moleste fingere, gentem togatam facere. Romanis autem literis eorum poesin committere, quid est nisi Castaliam Asphaltide turbare, jusque in liberæ latinitatis mare magnum pro lacu ejurare? A Pindo et Olympo (juvat quorundam verba portentosa describere). "Est impossibile spectare profunda Sabaoth." Judæi nihilo magis in poeticis operibus quam in vita civili cum ceteris mortalibus congruunt. Cum Amaryllide et Lycoride inauspicato lege rentur Sara, Rebecca, Rachel, Esther, Judith, Anna, Noemis,2 nec prudenter conjungeres cum Alexide et Corydone Insignes pueros Sidrach Misach Abdenagoque, 3 nec Tityro comites ibunt, me auctore, Esaus et patriam deductus Jacob in unam,4 et possunt tutiores domi esse Osea, Amos et Michæas, simul Abdia, Jonas..5 In a character of Alfieri (p. 191-2.) we meet with a sentence containing exactly as many paradoxes as lines. Optimos historicos Italia semper tulit: ii qui præstantissimi non habentur, Cornelius Tacitus et Curtius Rufus, neminem successorem habuerunt apud gentes exteras vel stylo vel ingenio parem. The allusion, in the following passage, needs no explanation. Summi poetæ in omni poetarum sæculo viri fuerunt probi: in nostris id vidimus et videmus; neque alius est error a veritate longius quam magna ingenia magnis necessario corrumpi vitiis. Secundo plerique posthabent primum, hi malignitate, illi ignorantia, et quum aliquem inveniunt styli morumque vitiis notatum, nec inficetum tamen nec in libris edendis parcum, eum stipant, prædicant, occupant, amplectuntur. Si mores aliquantulum vellet corrigere, si stylum curare paululum, si fervido ingenio temperare, si moræ tantillum interponere, tum ingens nescio quid et vere epicum, quadraginta annos natus, procuderet. Ignorant vero febriculis non indicari vires, impatientiam ab imbecillitate non dif ! Prud. 2 Fortun. 3 Alcim. + Victor. 5 Tertul. ferre: ignorant a levi homine et inconstante multa fortasse scribi posse plusquam mediocria, nihil compositum, arduum, æternum, Of the modern Latin poets in general, and of our own in particular, he thus speaks: Reliqui vermiculata, ut ita loquar, veterum pavimenta eruerunt, et novis figuris et barbaris in morem suum pepigerunt. Clarigatione edita, nudi prorsus hi furunculi atque inopes decederent. Vitiæ quæ reprehendimus non sunt linguæ propria, sed in auctorum sita debilitate, de quibus dici potest id quod Borbonius de autumno, "Si calor est hodie, cras tibi frigus erit," quodque pejus est, utraque sæpe veniunt intempestiva. Latinitatis inscitiam raro culpabis, raro negligentiam, at eam sæpissime sedulitatem quam Græci ματαιοτεχνιαν appellabant. Colligunt nimios thesauros, nimis utuntur usitatis: ipsa diligentia, cura, solicitudo, et auctoritatis utrinque admonentis reverentia, deturbat iis animi aciem, excipit, suspendit, frangit impetus, facitque difficilem quendam et molestum incessum, ut inter vepres atque urticas ambulantium. Poesin videri decet qualis depingitur Aurora, quæ flores suos cadere sinit, non disponit: at quantam curam adhibeat necesse est ne nimiam adhibuisse videatur. Principes sunt Buchananus, Oënus, epigrammatum scriptor suis temporibus non injucundus, et Miltonus, et Maius, qui Pharsaliæ supplementum addidit, et Jortinus, et Graius, nostraque ætate Tuedelius, adolescens longe doctissimus, græco carmine sapphico memorabilis, et morum suavitate et corporis pulchritudine et immatura morte. Nominandus est et Ansteius, ob miras britannici poematis facetias, at senex latine scripsit ut puer. Sunt et Frerii perelegantia, et Vellesleii, ejusdem qui nominis auctoritate, sine armis propemodum, reges Indiæ compescuit; cujus frater, imperator, Hispanias Galliasque, deletis multarum gentium exercitibus, a latronum servorumque insolentia liberavit. Et Britanni et juvenis carmen est, Alcæi metro, de Mari libero: alterum de Cartesii, tertium de Neutoni philosophia, Lucretii stylo scriptum; qui nisi extitisset, nos Italis Gallisque in hac poesi minores existimandi essemus. Cum ejus operibus nihil ex latinis auctoribus post Ovidii sæculum comparari potest, et antecedentium paucissima. Sed nihil de Jonesio, de Addissono, de Culeio? Thus pingue barbarorum, Arabum videlicet Persarumque, tam assidue odoratus est Jonesius, ut rosam verbenamque non senserit: poeta vix mediocris fuit, vir prudens, orator strenuus, judex integerrimus, civis optimus. Quicumque in eadem arena desudet, raro unam inveniet solidam, teretem, rotundam, ex multo marcore ac putredine, margaritam. Culeii quidem accuratius conservanda sunt, tum latina tum britannica, omnia enim quæ oportet evitare complectuntur. Addissonum, ut ferunt de Antæo, vel tantillum supra humum elevatum, vires deficiunt. Novimus quem Tibullo ac Propertio prætulit bonus Cuperus. Mirum ut perperam, ne dicam stolide, judicaverit poeta pæne inter summos nominandus. Vinnius autem, ita appellabant eum familiares, nihil admodum habet suum, et, aliena quum latina faceret, frigida est plerumque concinnitatis affectatio. A character of Propertius gives rise to observations on the obloquy to which great poets are exposed from the jealousy of their contemporaries, and this again introduces an apostrophe to Wordsworth. Habebant antiqui Ruvidos, Cæsios, Aquinos, Suffenos, ut habemus in Britannia nostra Brogamos, Jefrisios, et centum alios librariorum vernas, cum venenis et fuligine prostantes, bonis omnibus et scriptoribus et viris ipsa rerum natura infensos. At quibus ego te vocibus compellem, vir, civis, philosophe, poeta, præstantissime, qui sæculum nostrum ut nullo priore minus gloriosum sit effeceris; quem nec domicilium longinquum, nec vita sanctissima, neque optimorum voluntas, charitas, propensio, nèque hominum fere universorum reverentia, inviolatum conservavit; cujus sepulchrum, si mortuus esses anteaquam nascerentur, ut voti rei inviserent, et laudi sibi maguæ ducerent vel aspici vel credi ibidem inge. miscere. In eorum ingeniis observandum est quod Narniensi agro evenisse meminit Cicero, siccitate lutum fieri. Floces et fraces, ut veteres dicerent, literarum, discant illud utinam quod exemplo docent, nihil afferre opis vesanientem animum ingenii małaciæ. Commode se haberent res mortalium si unum quisque corrigeret: de facto universi consentiunt, de homine plerique dissident. He thus characterises Ovid: Famam ejus fortunasque defendere, cujuscunque sit gentis, cujuscunque sæculi, suum quisque officium existimet, nam poetis, et doctis quidein omnibus, una patria est, mundus videlicet universus; idque hac ipsa re probari potest, quod qui injuria eos affecerunt, vel temporibus diu anteactis vel longinquis locis, communi hominum consensu damnati sunt, ut videmus in Cicerone, in Longino, in Boethio, in Ovidio, in Lucano, Solet eandem et Seneca movere misericordiam, inter paucos nuncupandus qui famam probitatis non meritam per sæcula conservarunt: eandem et Tassus, qui distributione argumenti cunctos unus epicos superavit. Ibi vixit et ibi mortuus est Torquatus, ubi maximi hominum fere semper aut paruerunt aut succubuerunt minimis. Horatium quis egregium poetam esse, quis inter clarissimos annumerandum neget? sed libavit ille nec respuit quæ nunc vocaremus Ovidiana vitia, et, primo quidem et secundo Carmine, pleno eorum se haustu proluit. Dixerat, Me doctarum hederæ præmia frontium In argumentationibus, dificillimum, poeta semper est, nec validus minus quam ornatus. Si causas agere amat Ovidius, ut amat nimis, propositi semper compos est, tener, vertit, exigit, absolvit: nihil claudum aut curtum aut absonum est, nunquam deficit argumenta comprobatio. Minus hoc esse censeat aliquis, quam revera est, e poetæ virtutibus; agedum, bifariam saltem, in sententiis videlicet ac describendis locis, nulli secundus est sive Græcorum sive Romanorum. Ceteroquin eum cum Virgilio nemo unquam sanus contulerit. Suus Hyacintho decor est neque idem tamen qui Apollini. A Virgilio tantum differt Ovidius: stat medius inter illum et Ariostum, spectandus mirabili varietate, luxu discincto, opulentissima negligentia. His notice of Juvenal is short and emphaticHoc habe interea de Juvenale: is est quem neno curiosus bis leget, nemo probus semel, nemo elegans dimidiatum. In the concluding division of the Essay, the Italian, German, Dutch, Belgian, and French writers of Latin verse are canvassed in succession. We notice a few of the inaccuracies in language which occur in the Essay. P. 179, "luculenter;" 183, "consedunt;" qu. considunt? 190, "Enones" pro Enones; 198, "pepigerunt" for pinxerunt; 204, "trochaico Stesichoræo;" 208, and elsewhere, "Tragædia;" 220, "triginta menda magis gravia;" (Paginibus nostris dicitis mihi menda quod insunt, &c.) 227, "terribilis magnificentiæ descriptionem," a terribly magnificent description; 236, "Trogloditis;" 242, "excerpi" for "excerpsi;" 255, "bellum Persicum" for the Persian war: a Roman would probably understand by this expression the war of Perses; 257, "autem" for "tamen." There are also many instances of the confusion of moods, &c. Several criticisms on passages in the Latin writers are interspersed throughout the essay, which we reserve for consideration in a future number of the Nuga. EGYPTIAN, BABYLONIAN, AND PER SEPOLITAN WRITING. SINCE the beginning of this present century, I have allowed myself to indulge very flattering hopes, that the literary world was on the eve of being astonished or delighted by two important discoveries; a key to the mysteries of Egyptian hieroglyphics, and a key to the inscriptions found on Babylonian bricks, and Persepolitan marbles. But year after year has elapsed, and, with respect to the hieroglyphics, all my pleasing hopes would be now changed into absolute despair, (notwithstanding the labors of Zoega, Akerblad, Silvestre de Sacy, Champollion, and others) did not the ingenuity and perseverance of our learned countryman, Dr. Young, still justify the most sanguine expectations. Meanwhile, respecting the Babylonian and Persepolitan writing in those letters which the French denominate "caractères à clous," or nail-headed, and we, generally, arrowheaded, or cuneiform, I much fear that, although Tychsen, the late venerable professor at Rostoch, Bishop Münter of Copenhagen, Lichtenstein, Grotefend, and other able philologers, have devoted considerable attention to the subject, not one line, |