Oeuvres complètes de M.T. Cicéron: pub. en français, avec le texte en regard, Volume 26

Front Cover
Werdet et Lequien fils, 1826
 

Selected pages

Contents

Common terms and phrases

Popular passages

Page 54 - Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnes. primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus omnes ante eum philosophi occupati fuerunt...
Page 120 - Zeno definiret, tale visum (iam enim hoc pro fyavTcuritf. verbum satis hesterno sermone trivimus), visum igitur impressum effictumque ex eo unde esset quale esse non posset ex eo unde non esset...
Page 206 - Si dicis te mentiri verumque dicis, mentiris ; dicis autem te mentiri verumque dicis, mentiris igitur.
Page 82 - Itaque Arcesilas negabat esse quidquam quod sciri posset, ne illud quidem ipsum, quod Socrates sibi reliquisset : sic omnia latere censebat in occulto, neque esse quidquam quod cerni aut intellegi posset...
Page 64 - De natura autem (id enim sequebatur) ita dieebant, ut eam dividerent in res duas : ut altera esset efficiens, altera autem quasi huic se prsebens, ' eaque efficeretur aliquid. In eo , qnod efficeret, vim esse censebant; in eo autem, quod efficeretur , materiam quamdam ; in utroque tamen utrumque. Neque enim materiam ipsam cohaerere potuisse, si nulla vi contineretur, neque vim sine aliqua materia : nihil est enim , quod non alicubi esse cogatur.
Page 58 - Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio triplex, una de vita et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum, 1 quid falsum, quid rectum in oratione pravumve, quid consentiens, quid repugnans esset 2 iudicando.
Page 104 - Neque inter nos et eos, qui se scire arbitrantur, quidquam interest, nisi quod illi non dubitant, quin ea vera sint, quae defendunt: nos probabilia multa habemus, quae sequi facile, affirmare vix possumus.
Page 64 - Nos vero, inquit Atticus : quin etiam Graecis licebit utare, cum voles, si te Latina forte deficient. Bene sane facis : sed enitar ut Latine loquar, nisi in huiusce modi verbis, ut philosophiam aut rhetoricam aut physicam aut dialecticam appellem, quibus, ut aliis multis, consuetudo iam utitur pro Latinis. Qualitates igitur appellavi, quas iroidnyras Graeci vocant, quod ipsum apud Graecos non est vulgi verbum, sed philosophorum, atque id in multis.
Page 13 - Si, en discourant sur la nature des dieux et sur l'origine du monde, je ne puis atteindre le but que je me propose, il ne faut pas vous...
Page 42 - In Cumano nuper cum mecum Atticus noster esset, nuntiatum est nobis a M. Varrone venisse eum Roma pridie vesperi et, nisi de via fessus esset, continuo ad nos venturum fuisse. Quod cum audissemus, nullam moram interponendam putavimus, quin videre- 5 mus hominem nobiscum et studiis eisdem et vetustate amicitiae coniunctum.

Bibliographic information