M. Tullii Ciceronis de officiis libri tres, ex recens. J.M. et J.F. Heusingerorum. Patrui majoris et patris sui animadversiones accommodavit C. Heusinger. Accedunt notulæ quædam ex schedis J. Toupii descriptæ |
Other editions - View all
Common terms and phrases
ætate ætatis alii aliis aliquid animi Antipater Cæsar Cæsaris caussa Cicero Ciceronis consul Cornel cujus cujusque Cynicorum debet dicere dicitur dixi Ennii eorum epist esset Euripides extr facere fortuna fuisse genere gloriæ Græce Græci hæc homines hominum honestum hujus igitur illa ille illud infra ipsa Itaque judicio jure jurando juris justitia Læl Lysandrum magis major maxime metaphora natura naturæ neque nihil nulla numquam officii officium omni omnibus Orat paullo pecuniæ Pericles Plato Plutarchus Pompeius posse possit potest potius præ præcepta præclare præsertim præter putant quæ quædam Quæst Quamquam quis quisque quos ratio rebus recte rei publicæ rem publicam rerum sæpe Sallust satis senatus sine sint sive societas Socrates solum Stoici suæ Sulla suum tamen tamquam turpe Tusc utile utilitas utilitatis Vide lib videtur vita vitæ καὶ
Popular passages
Page 108 - Ut enim pulchritudo corporis apta compositione membrorum movet oculos et delectat hoc ipso, quod inter se omnes partes cum quodam lepore consentiunt, sic hoc decorum, quod elucet in vita, movet adprobationem eorum, quibuscum vivitur, ordine et constantia et moderatione dictorum omnium atque factorum.
Page 70 - Sed cum omnia ratione animoque lustraris, omnium societatum nulla est gravior, nulla carior quam ea, quae cum re publica est uni cuique nostrum. Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiares, sed omnes omnium caritates patria una complexa est, pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus?
Page 22 - Itaque eorum ipsorum, quae aspectu sentiuntur, nullum aliud animal pulchritudinem, venustatem, convenientiam partium sentit; quam similitudinem natura ratioque ab oculis ad animum transferens multo etiam magis pulchritudinem, constantiam, ordinem in consiliis factisque conservandam putat cavetque, ne quid indecore effeminateve faciat, turn in omnibus et opinionibus et factis ne quid libidinose aut faciat aut cogitet.
Page 69 - ... nos movet atque illi in quo id inesse videtur amicos facit. et quamquam omnis virtus nos ad se allicit facitque, ut eos diligamus, in quibus ipsa inesse videatur, tamen iustitia et liberalitas id maxime efficit.
Page 300 - Ñeque enim id est celare, quidquid reticeas : sed cum, quod tu scias, id ignorare emolumenti tui caussa velis eos, quorum intersit id scire. Hoc autem celandi genus quale sit, et cujus hominis, quis non videt? Certe non aperti, non simplicis, non ingenui, non justi, non viri boni : versuti potius, obscuri, astuti, fallacis, malitiosi, callidi, veteratoris, vafri.
Page 21 - Nee vero illa parva vis naturae est rationisque, quod unum hoc animal sentit, quid sit ordo, quid sit quod deceat, in factis dictisque qui modus. Itaque eorum ipsorum, quae aspectu sentiuntur, nullum aliud animal pulchritudinem, venustatem, convenientiam partium sentit; quam similitudinem natura ratioque ab oculis ad animum transferens multo etiam magis pulchritudinem, constantiam, ordinem in consiliis factisque...
Page 312 - Itaque majores aliud jus gentium, aliud jus civile esse voluerunt. Quod civile, non idem continuo gentium ; quod autem gentium, idem civile esse debet.
Page 208 - Socrates hanc viam ad gloriam proximam et quasi compendiariam dicebat esse, si quis id ageret, ut, qualis haberi vellet, talis esset.
Page 193 - Verum tarnen quam diu imperium populi Romani beneficiis tenebatur, non iniuriis, bella aut pro sociis aut de imperio gerebantur, exitus erant bellorum aut mites aut necessarii, regum, populorum, nationum...
Page 256 - Satis bene pascere." ,Quid tertium ?'"„Male pascere." ,Quid quartum?' „Arare." Et cum ille, qui quaesierat, dixisset: ,Quid fenerari?' tum Cato: „Quid hominem, inquit, occidere?