P. Ovidii Nasonis opera, Volume 2

Front Cover
Impensis Talboys et Wheeler, 1825 - Latin poetry
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 139 - Cum subit illius tristissima noctis imago, Qua mihi supremum tempus in Urbe fuit, Cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, Labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
Page 395 - Seu rate caeruleas picta sulcavimus undas, esseda nos agili sive tulere rota : 35 saepe brevis nobis vicibus via visa loquendi, pluraque, si numeres, verba fuere gradu : saepe dies sermone minor fuit, inque loquendum tarda per aestivos defuit hora dies. Est aliquid casus pariter timuisse marinos...
Page 155 - ... et veniam pro laude peto, laudatus abunde, non fastiditus si tibi, lector, ero.
Page 140 - Troiae, cum caperetur, erat. iamque quiescebant voces hominumque canumque Lunaque nocturnos alta regebat equos. hanc ego suspiciens et ab hac Capitolia cernens, quae nostro frustra iuncta fuere Lari, >Numina vicinis habitantia sedibus...
Page 173 - Cur aliquid vidi ? cur noxia lumina feci ? Cur imprudenti cognita culpa mihi ? Inscius Actaeon vidit sine veste Dianam : 105 Praeda fuit canibus non minus ille suis. Scilicet in Superis etiam fortuna luenda est ; Nee veniam, laeso numine, casus habet.
Page 471 - Nee potes in versum Tuticani more venire, Fiat ut e longa syllaba prima brevis. Aut producatur, quae nunc correptius exit, Et sit porrecta longa secunda mora. His ego si vitiis ausim corrumpere nomen, 15 Ridear, et merito pectus habere neger.
Page 40 - Prisca iuvent alios - ego me nunc denique natum gratulor. Haec aetas moribus apta meis!
Page 71 - Est prope purpureos colles florentis Hymetti Fons sacer, et viridi cespite mollis humus. Silva nemus non alta facit ; tegit arbutus herbam : Ros maris, et lauri, nigraque myrtus olent. 690 Nee densae foliis buxi, fragilesque myricae, Nee tenues cytisi, cultaque pinus abest. Lenibus impulsae Zephyris, auraque salubri, Tot generum frondes, herbaque summa tremunt.
Page 273 - Carmina cum primum populo juvenilia legi, Barba resecta mihi bisve semelve fuit. Moverat ingenium totam cantata per Urbem Nomine non vero dicta Corinna mihi.
Page 83 - Quam platanus vino gaudet, quam populus unda, Et quam limosa canna palustris humo, Tam Venus otia amat. Qui finem quaeris amoris — Cedit amor rebus — res age, tutus eris.

Bibliographic information