porrigitur, digitosque ligat iunctura rubentes, penna latus vestit, tenet os sine acumine rostrum. Fit nova Cycnus avis nec se caeloque Iovique credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo; stagna petit patulosque lacus, ignemque perosus, quae colat, elegit contraria flumina flammis. 375 380 Squalidus interea genitor Phaethontis et expers ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem, esse solet, lucemque odit seque ipse diemque, datque animum in luctus et luctibus adicit iram, officiumque negat mundo. 'Satis,' inquit, 'ab aevi sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque actorum sine fine mihi, sine honore laborum. Quilibet alter agat portantes lumina currus! Si nemo est, omnesque dei non posse fatentur, ipse agat, ut saltem, dum nostras temptat habenas, orbatura patres aliquando fulmina ponat. Tum sciet, ignipedum vires expertus equorum, non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.' 385 390 Talia dicentem circumstant omnia Solem numina, neve velit tenebras inducere rebus, 395 excusat precibusque minas regaliter addit. 400 At pater omnipotens ingentia moenia caeli circuit et, ne quid labefactum viribus ignis corruat, explorat. Quae postquam firma suique roboris esse videt, terras hominumque labores perspicit. Arcadiae tamen est impensior illi 405 cura suae. Fontes et nondum audentia labi flumina restituit, dat terrae gramina, frondes arboribus, laesasque iubet revirescere silvas. (Jupiter loved the nymph Callisto, whom he saw in Arcadia. Juno became angry and determined to destroy Callisto's beauty.) Dixit et adversa prensis a fronte capillis stravit humi pronam. Tendebat bracchia supplex : bracchia coeperunt nigris horrescere villis, curvarique manus et aduncos crescere in ungues officioque pedum fungi, laudataque quondam ora Iovi lato fieri deformia rictu. 480 Neve preces animos et verba precantia flectant, posse loqui eripitur, vox iracunda minaxque plenaque terroris rauco de gutture fertur. 485 adsiduoque suos gemitu testata dolores qualescumque manus ad caelum et sidera tollit 490 495 Arcas adest, ter quinque fere natalibus auctus ; 500 immotosque oculos in se sine fine tenentem imposuit caelo vicinaque sidera fecit. Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex 505 fulsit, et ad canam descendit in aequora Tethyn 510 sedibus huc adsim? Pro me tenet altera caelum. Mentiar, obscurum nisi nox cum fecerit orbem, nuper honoratas summo, mea vulnera, caelo videritis stellas illic ubi circulus axem 515 ultimus extremum spatioque brevissimus ambit. Est vero cur quis Iunonem laedere nolit offensamque tremat, quae prosum sola nocendo ? O, ego quantum egi! Quam vasta potentia nostra est! 520 Esse hominem vetui, facta est dea. Sic ego poenas sontibus impono, sic est mea magna potestas. Vindicet antiquam faciem vultusque ferinos detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit. Cur non et pulsa ducat Iunone meoque 525 conlocet in thalamo socerumque Lycaona sumat? At vos si laesae contemptus tangit alumnae, gurgite caeruleo Septem prohibete triones.' (Her request was granted and Juno went away in her chariot with her peacocks. The change in them suggested that of the raven, turned black for divulging the unfaithfulness of Coronis to Apollo; of a maiden, changed to a crow for disclosing Ericthonius in the basket; of Nyctimene, changed to an owl; of Ocyrrhoë, changed to a mare, for foretelling the fate of Aesculapius, the son of Coronis and Apollo, who was brought to the centaur Chiron.) Flebat opemque tuam frustra Philyreïus heros, Delphice, poscebat. Nam nec rescindere magni iussa Iovis poteras, nec, si rescindere posses, tunc aderas. Elin Messeniaque arva colebas. Illud erat tempus quo te pastoria pellis texit, onusque fuit baculum silvestre sinistrae, alterius dispar septenis fistula cannis. 680 Dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet, incustoditae Pylios memorantur in agros processisse boves. Videt has Atlantide Maia natus et arte sua silvis occultat abactas. 685 Senserat hoc furtum nemo nisi notus in illo Lapis iste prius tua furta loquetur,' 690 695 et lapidem ostendit. Simulat love natus abire, mox redit et versa pariter cum voce figura, 'Rustice, vidisti si quas hoc limite,' dixit, 'ire boves, fer opem furtoque silentia deme. Iuncta suo pariter dabitur tibi femina tauro.' At senior, postquam est merces geminata, 'Sub illis montibus,' inquit, 'erunt.' Et erant sub montibus illis. Risit Atlantiades et, 'Me mihi, perfide, prodis? 700 Me mihi prodis?' ait periuraque pectora vertit 705 |