Jahrbuch für Philosophie und spekulative Theologie, Volume 8

Front Cover
1894 - Philosophy
 

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 465 - Duplex est rei perfectio : prima et secunda. Prima quidem perfectio est, secundum quod res in sua substantia est perfecta. Quae quidem perfectio est forma totius, quae ex integritate partium consurgit. Perfectio autem secunda est finis. Finis autem vel est operatio...
Page 481 - Deus movet voluntatem hominis sicut universalis motor ad universale objectum voluntatis, quod est bonum; et sine hac universali motione homo non potest aliquid velle. Sed homo per rationem determinat se ad volendum hoc vel illud, quod est vere bonum vel apparens bonum.
Page 262 - Esse autem est illud quod est magis intimum cuilibet, et quod profundius omnibus inest; cum sit formale respectu omnium quae in re sunt...
Page 273 - Respondeo dicendum quod potentia, secundum illud quod est potentia, ordinatur ad actum. Unde oportet rationem potentiae accipi ex actu ad quern ordinatur ; et per consequens oportet quod ratio potentiae diversificetur, ut diversificatur ratio actus.
Page 274 - Obiectum autem comparatur ad actum potentiae passivae, sicut principium et causa movens; color enim inquantum movet visum, est principium visionis. Ad actum autem potentiae activae comparatur obiectum ut terminus et finis; sicut augmentativae virtutis obiectum est quantum perfectum, quod est finis augtnenti. Ex his autem duobus actio speciem recipit, scilicet ex principio vel ex fine seu termino...
Page 261 - ... oportet quod continue homo isto auxilio potiatur, quousque ad finem perveniat. hoc autem non esset si praedictum auxilium participaret homo secundum aliquem motum aut passionem, et non secundum aliquam formam manentem, et quasi quiescentem in ipso: motus enim et passio talis non esset in homine nisi quando actu converteretur in fìnem; quod non continue ab homine agitur, ut praecipue patet in dormientibus.
Page 343 - DICENDUM quod ipsum esse est perfectissimum omnium: comparatur enim ad omnia ut actus. Nihil enim habet actualitatem, nisi inquantum est : unde ipsum esse est actualitas omnium rerum, et etiam ipsarum formarum. Unde non comparatur ad alia sicut recipiens ad receptum: sed magis sicut receptum ad recipiens. Cum enim dico esse hominis. vel equi, vel cuiuscumque alterius, ipsum esse consideratur ut formale et receptum : non autem ut illud cui competit esse.
Page 270 - Nihil est igitur aliud appetitus naturalis quam ordinatio aliquorum secundum propriam naturam in finem suum. Non solum autem aliquod ens in actu per virtutem activam ordinatur in suum finem. sed etiam materia secundum quod est in potentia; nam forma est finis materiae. Nihil igitur est aliud materiam appetere formam quam eam ordinari ad formam ut potentia ad actum.
Page 362 - ... contingentes. Quia igitur voluntas est activum principium non determinatum ad unum sed indifferenter se habens ad multa, sic Deus ipsam movet quod non ex necessitate ad unum determinat, sed remanet motus ejus contingens, et non necessarius, nisi in his ad quae naturaliter movetur.
Page 483 - Dupliciter autem aliqua vis animae invenitur esse in potentia ad diversa. Uno modo, quantum ad agere et non agere. Alio modo, quantum ad agere hoc vel illud.

Bibliographic information