M. Tullii Ciceronis Opera quae supersunt omnia, Volume 2, Part 1

Front Cover
sumptibus ac typis Orellii, Füsslini et Sociorum., 1854
 

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 3 - Quinctius quid liberis eius dissolveret. Hoc eo per te agebatur quod propter aerariam rationem non satis erat in tabulis inspexisse quantum deberetur, nisi ad Castoris quaesisses quantum solveretur.
Page 599 - At hoc etiam nequissimi homines consumptis patrimoniis faciunt, ut in atriis auctionariis potius quam in triviis aut in compitis auctionentur...
Page 655 - Decrevit quondam senatus, ut L. Opimius consul videret ne quid res publica detriment! caperet : nox nulla intercessit; interfectus est propter quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, avo, majoribus ; 15 occisus est cum liberis M.
Page 432 - O nomen dulce libertatis ! o ius eximium nostrae civitatis ! o lex Porcia legesque Semproniae ! o graviter desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas ! Hucine tandem haec omnia reciderunt, ut civis Romanus in provincia populi Romani, in oppido foederatorum, ab eo qui beneficio populi Romani fasces et secures haberet deligatus in foro virgis caederetur...
Page 163 - ... vero in magistratu contra illud ipsum edictum suum sine ulla religione decernebat. Itaque L. Piso multos codices implevit earum rerum in quibus ita intercessit, quod iste aliter atque ut edixerat decrevisset.
Page 124 - Nam hoc Verrem dicere aiebant, te non fato, ut ceteros ex vestra familia, sed opera sua, consulem factum. — Duo igitur consules et quaesitor erunt ex illius voluntate. " Non solum effugiemus " inquit " hominem in quaerendo nimium diligentem, nimium servientem populi existimationi, M'.
Page 72 - Nam quem ad modum turpe est scribere, i quod non debeatur, sic improbum est non referre, quod debeas. Aeque enim tabulae condemnantur eius, qui verum non rettulit, et eius, qui falsum perscripsit.
Page 73 - Quid est quod neglegenter scribamus adversaria? quid est quod diligenter conficiamus tabulas? qua de causa? Quia haec sunt menstrua, illae sunt aeternae; haec delentur statim, illae servantur sancte; haec parvi temporis memoriam, illae perpetuae existimationis fidem et religionem amplectuntur; haec sunt disiecta, illae sunt in ordinem confectae. Itaque adversaria in iudicium protulit nemo; codicem protulit, tabulas recitavit.

Bibliographic information