Silviae vel potius Aetheriae peregrinatio ad loca sancta

Front Cover
Wilhelm Heraeus
Carl Winter's Universitätsbuchhandlung, 1908 - Latin language, Vulgar - 52 pages
 

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 40 - Facta ergo missa Martyrii venitur post С ru с em , dicitur ibi unus ymnus tantum, fit oratio et offeret episcopus ibi oblationem et communicant omnes. Excepta enim ipsa die una per totum annum nunquam offeritur post Crucem nisi ipsa die tantum. Facta ergo et ibi missa itur ad Anastase, fit oratio, benedicuntur iuxta consuetudinem cathecumini et sic fidèles et fit missa.
Page 4 - Completo ergo omni desiderio, quo destinaueramus ascendere, cepimus iam et descendere ab ipsa summitate montis Dei, in qua ascenderamus, in alio monte, qui ei periunctus est, qui locus appellatur in Choreb; ibi enim est ecclesia.
Page 42 - ... stant in giro mensa diacones et affertur loculus argenteus deauratus, in quo est lignum sanctum crucis, aperitur et profertur, ponitur in mensa tam lignum crucis quam titulus. Cum ergo positum fuerit in mensa, episcopus sedens .de manibus suis summitates de ligno sancto premet , diacones autem, qui in giro stant, custodent.
Page 51 - Martyrium vocant, consecrata est Deo, sed et sancta ecclesia, quae est ad Anastase, id est in eo loco ubi Dominus resurrexit post passionem, ea die et ipsa consecrata est Deo. Harum ergo ecclesiarum sanctarum encenia cum summo honore celebrantur, quoniam crux Domini inventa est ipsa die.
Page 46 - Cum autem mane factum fuerit, procedit omnis populus in ecclesia maiore, id est ad Martyrium, aguntur etiam omnia, quae consuetudinaria sunt agi: praedicant presbyteri, postmodum episcopus, aguntur omnia legitima, id est offertur iuxta consuetudinem, qua dominica die consueuit fieri; sed eadem adceleratur missa in Martyrium, ut ante hora tertia fiat.
Page 38 - Die ergo dominica mane proceditur iuxta consuetudinem in ecclesia maiore, quae appellatur Martyrium. Propterea autem Martyrium appellatur quia in Golgotha est, id est post Crucem, ubi Dominus passus est, et ideo Marlyrio.
Page 29 - Anastasim et dicuntur psalmi et antiphonae, doñee commonetur episcopus; similiter descendet et non sedet, sed statim intrat intra cancellos intra Anastasim, id est intra speluncam, ubi et mature, et inde similiter primum facit orationem, sic benedicet fidèles, et sic exiens de „intro" cancellos similiter ei ad manum acceditur.
Page 45 - Ipsis autem octo diebus paschalibus cotidie post prandium episcopus cum omni clero et omnibus infantibus, id est qui baptidiati fuerint, et omnibus qui Aputactitae sunt viri ac feminae, nee non etiam et de plebe quanti volunt, in Eleona ascendent.
Page 10 - Ac sic ergo exeuntes de Hero perucnimus ad ciuitatem, que appellatur Arabia, quae est ciuitas in terra lesse. Unde scriptum est dixisse Pharaonem ad loseph: "In meliori terra Egypti colloca patrem tuum et fratres in terra lessen, in terra Arabiae.
Page 35 - Missa autem lucernari in isdem diebus, id est quadragesimarum, serius fit semper quam per toto anno. Quinta feria autem similiter omnia aguntur, sicut secunda feria et tertia feria. Sexta feria autem similiter omnia aguntur sicut quarta feria, et similiter ad nonam in Syon itur et similiter inde cum ymnis usque ad Anastase adducetur episcopus.

Bibliographic information