De officiis libri tres: Zum schulgebrauch herausgegeben von Johannes von GruberB. G. Trubmer, 1874 - 105 pages |
Other editions - View all
Common terms and phrases
andern animi auch Ausdruck Bedeutung Begriff beiden bezeichnet Beziehung bloss causa Cicero Cicero's Conjunctiv Consul daher dass deren deutsch Deutschen dieser durch eben eigentlich einzelnen eius Ellipse Ennius eorum ergänze esset Euripides facere findet folgende folgt Frage ganze gebraucht Gegensatz gehört geht genannt Genitiv gerade gewöhnlich gleich halten Handschriften Hdschr heissen heisst hier hominum honesta honestate honestum igitur illud indem iniuria insofern Itaque iure ius civile ius gentium iustitia könnte lässt leicht Lesart lich maxime meist Menschen muss nachher nämlich natura neque nicht nihil Nutzen oben oder officio officium omnibus philosophia possit potest quisque rebus Recht Rede Regulus rei publicae rerum Sache saepe sagen sagt Satz schon Schüler sich sine sint Sittlichen statt stehen steht Stelle Stellung Subject tamen theils turpe unten utile utilitatem vitae vorher vorhergehenden waren Weise wohl wollen Wort Worte würde zeigt Zeit zugleich
Popular passages
Page 75 - In quibus videndum est non modo quid quisque loquatur, sed etiam quid quisque sentiat atque etiam qua de causa quisque sentiat.
Page 16 - Nee vero illa parva vis naturae est rationisque, quod unum hoc animal sentit, quid sit ordo, quid sit quod deceat, in factis dictisque qui modus. Itaque eorum ipsorum, quae aspectu sentiuntur, nullum aliud animal pulchritudinem, venustatem, convenientiam partium sentit; quam similitudinem natura ratioque ab oculis ad animum transferens multo etiam magis pulchritudinem, constantiam, ordinem in consiliis factisque...
Page 57 - Intellegendum etiam. est duabus quasi nos a natura indutos esse personis; quarum una communis est ex eo, quod omnes participes sumus rationis praestantiaeque eius, qua antecellimus bestiis, a qua omne honestum decorumque trahitur, et ex qua ratio inveniendi officii exquiritur, altéra autem, quae proprie singulis est tributa.
Page 36 - Sed cum omnia ratione animoque lustraris, omnium societatum nulla est gravior, nulla carior quam ea, quae cum re publica est uni cuique nostrum. Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiares, sed omnes omnium caritates patria una complexa est, pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus?
Page 54 - Ut enim pulchritudo corporis apta compositione membrorum movet oculos et delectat hoc ipso, quod inter se omnes partes cum quodam lepore consentiunt, sic hoc decorum, quod elucet in vita, movet approbationem eorum, quibuscum vivitur, ordine et constantia et moderatione dictorum omnium atque factorum.
Page 15 - Commune item animantium omnium est coniunctionis adpetitus procreandi causa et cura quaedam eorum, quae procreata sint; sed inter hominem et beluam hoc maxime interest, quod haec tantum, quantum sensu movetur, ad id solum, quod adest quodque praesens est, se accomodat paulum admodum sentiens praeteritum aut futurum; homo autem, quod rationis est particeps, per quam consequentia cernit, causas rerum videt earumque praegressus et quasi antecessiones non ignorat...
Page 157 - Pythius, qui esset, ut argentarius, apud omnes ordines gratiosus, piscatores ad se convocavit, et ab his petivit, ut ante suos hortulos postridie piscarentur : dixitque, quid eos facere vellet.
Page 12 - Sequemur igitur hoc quidem tempore et hac in quaestione potissimum Stoicos non ut interpretes, sed, ut solemus, e fontibus eorum iudicio arbitrioque nostro, quantum quoque modo videbitur, hauriemus.
Page 28 - Nec cauponantes bellum, sed belligerantes, Ferro, non auro vitam cernamus utrique. Vosne velit, an me regnare, hera quidve ferat fors, Virtute experiamur. Et hoc simul accipe dictum : Quorum virtuti belli fortuna pepercit, 45 Eorumdem me libertati parcere certum est : Dono, ducite, doque, volentibu
Page 56 - Duplex omnino est iocandi genus, unum illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum, alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum. Quo genere non modo Plautus noster et Atticorum antiqua comoedia, sed etiam philosophorum Socraticorum libri referti sunt, multaque multorum facete dicta, ut ea, quae a sene Catone collecta sunt, quae vocant aTOcp0EYn.aTa.