De institutione oratoria liber primus: Texte latin

Front Cover
Firmin-Didot, 1890 - 171 pages
 

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 119 - Superest lectio: in qua puer ut sciat, ubi suspendere spiritum debeat, quo loco versum distinguere, ubi claudatur sensus, unde incipiat, quando attollenda vel submittenda sit vox, quo quidque flexu, quid lentius celerius, concitatius lenius dicendum, demonstrari nisi in opere ipso non potest.
Page 153 - Sed non satis perspiciunt, quantum natura humani ingenii valeat ; quae ita est agilis ac velox, sic in omnem partem, ut ita dixerim, spectat, ut ne possit quidem aliquid agere tantum unum, in plura vero non eodem die modo, sed eodem temporis momento vim suam intendat.
Page 119 - Sit autem in primis lectio virilis et cum suavitate quadam gravis et non quidem prosae similis, quia et carmen est et se poetae canere testantur ; non tamen in canticum dissoluta nee plasmate (ut nunc a plerisque fit) effeminata ; de quo genere optime C. Caesarem praetextatum adhuc accepimus dixisse : Si cantas, 3 male cantas; si legis, cantas.
Page 147 - In primis vitia si qua sunt oris emendet, ut expressa sint verba, ut suis quaeque litterae sonis enuntientur. Quarundam enim vel exilitate vel pinguitudine nimia laboramus, quasdam velut acriores parum...
Page 100 - ... genitivo litteram o mediam, quia esset eboris et roboris ; sicut Antonius Gnipho, qui robur quidem et ebur atque etiam marmur fatetur esse, verum fieri vult ex his robura, ebura, marmura.
Page 57 - Paulatim a philosophis, ac maxime a stoicis auctus est numerus : ac primum convinctionibus articuli adjecti, post p rœpositiones, nominibus appellatio, deinde pronomen ; deinde mixtum verbo participium, ipsis verbis adverbia. Noster sermo articules non desiderat, ideoque in alias partes orationis sparguntur.
Page 13 - ... hebetes vero et indociles non magis secundum naturam hominis eduntur quam prodigiosa corpora et monstris insignia, sed hi pauci admodum fuerunt argumentum, quod in pueris elucet spes plurimorum: quae cum emoritur aetate, manifestum est non naturam defecisse, sed curam.
Page 142 - ... frequenter in causas (nam de terminis mensurisque sunt lites), sed habet maiorem quandam aliam cum arte oratoria cognationem.
Page 109 - ... longis syllabis omnibus adponere apicem ineptissimum est, quia plurimae natura ipsa verbi, quod scribitur, patent, sed interim necessarium, cum eadem littera alium atque alium intellectum, prout correpta vel producta est, facit : 3 ut 'malus' arborem significet an hominem non bonum apice distinguitur, 'palus...

Bibliographic information