M.T. Ciceronis de officiis libri iii. Recens. R. Stuerenburg. Accedit commentarius

Front Cover
1843 - 182 pages
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 81 - Satis bene pascere." ,Quid tertium ?'"„Male pascere." ,Quid quartum?' „Arare." Et cum ille, qui quaesierat, dixisset: ,Quid fenerari?' tum Cato: „Quid hominem, inquit, occidere?
Page 89 - Hemque magis est secundum naturam pro omnibus gentibus, si fieri possit, conservandis aut iuvandis maximos labores molestiasque suscipere imitantem Herculem illum quem hominum fama beneficiorum memor in concilio caelestium...
Page 16 - Nam cum sit hoc natura commune animantium, ut habeant libidinem procreandi, prima societas in ipso coniugio est, proxima in liberis, deinde una domus, communia omnia ; id autem est principium urbis et quasi seminarium rei publicae.
Page 34 - ... sequi, quod assequi non queas. Ex quo magis emergit, quale sit decorum illud, ideo quia nihil decet invita Minerva, ut aiunt, id est adversante et repugnante natura.
Page 102 - ... 68 Quorsus haec ? Ut illud intellegas, non placuisse maioribus nostris astutos. XVII. Sed aliter leges, aliter philosophi tollunt astutias, leges, quatenus manu tenere possunt, philosophi, quatenus ratione et intellegentia.
Page 4 - Sed omne, quod est honestum, id quattuor partium oritur ex aliqua. Aut enim in perspicientia veri sollertiaque versatur ; aut in hominum societate tuenda tribuendoque suum cuique et rerum contractarum fide ; aut in animi excelsi atque invicti magnitudine ac robore; aut in omnium, quae fiunt quaeque dicuntur, ordine et modo, in quo inest modestia et temperantia.
Page 17 - Sed cum omnia ratione animoque lustraris, omnium societatum nulla est gravior, nulla carior quam ea, quae cum re publica est uni cuique nostrum. Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiares, sed omnes omnium caritates patria una complexa est, pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus?
Page 45 - Maior enim pars eo fere deferri solet, quo a natura ipsa deducitur. In quibus videndum est, non modo quid quisque loquatur, sed etiam quid quisque sentiat atque etiam de qua causa quisque sentiat.
Page 103 - Itaque maiores aliud ius gentium, aliud ius civile esse voluerunt; quod civile, non idem continuo gentium, quod autem gentium, idem civile esse débet.
Page 1 - Sequemur igitur hoc quidem tempore et hac in quaestione potissimum Stoicos non ut interpretes, sed, ut solemus, e fontibus eorum iudicio arbitrioque nostro, quantum quoque modo videbitur, hauriemus.

Bibliographic information